- OSTII apertura
- OSTII aperturaapud Veteres duplex fuit: namque vel in interiores partes, ut hodieque, vel in exteriores, fiebat; quorum ostiorum illa ἔσω, haec ἔξω ἀνοίγεςθαι, dicebantur. Meminit huius aperturae Vitruvius, l. 4. c. 6. Ipsaque forium ornamenta non siunt cestrota, neque bifor, sed valvata, et aperturas habent, in exteriores partes, i. e. ἔξω ἀνοίγονται, ἔξω ἀνατρέπονται. Quo modo fores aperiebantur, apud veter. Atticos, ubi qui intus domo exibant, earum aperturam in exteribres partes et publicum versûs proiciebant. Hinc iocô iapud Comicos, qui intus exeunt, prius ostium percutiunt et strepitum faciunt, ut, qui extra sunt, admoneantur recedere, ne apertura ostii laederet transeuntes, quod ψοφεῖν θύραν, dicebatur; Latinis Comicis crepare ostium, ut apud Terentium, Andr. Actu 4. sc. 1. v. 58. crepuit a Glycerio ostium, ἐψόφησεν ἡ ἀπὸ Γλυκερίου θύρα, aliquô scil. egredi parante. at cum externus ostium pulsaret intraturus, κόπτειν dicebatur θύραν. Interim non necesse erat, ianuam cuius apertura in publicum eiciebatur, ab exteriori quoque parte occludi et obserari: sicut nec intus occludi solita, in interiorem partem necessario aperiebatur. Fores pleraeque intus obserari solitae, foras versus pandebantur, et contra. Apud Atticos inprimis modo dictos, ἔσωθεν κατεκλείοντο, ἔξω ἠνοίγοντο, intus obserabantur, extra aperiebantur. At Mediae Graeciae temporibus, quae sub Imperio Romano fuit, fores intus aperiebantur seu in interiorem partem aperturam inclinabant, forinsecus tamen habuêre adsixas et aptatas seras, quibus occludebantur. Interpres Arati Theon, Νῦν δ᾿ ἐκτός ἐισιν αἱ κλεῖδες, i. e. ab exteriori parte foribus aptantur claustra. Et tamen eius aetate, in Graecia fores versus interiora aedium pandebantur. Helladius, apud Photium, Οὐχ ὡς παῤ ἡμῖν νυνὶ τὸ παλαιὸν ἀνεῴγνυντο αἱ πύλαι, ἀλλ᾿ εναντίῳ τρόπῳ, ἔξω γὰρ ἀυτὰς ἀνατρέποντες ἔνδοθεν ἐξῄεσαν, Non, uti apud nos, olim aperiebantur ostia, sed contrariô modô, forium enim aperturam impellebant extra et in publicam viam, qui egrediebantur quod. ἔξω ἀνοίγειν et ἔξω ὠθεῖν dicebant. Cum vero omnia fere olim Ostia intus claustrô et serâ munita haberentur, ut ab iis. qui foris erant, quoque aperiri possent, foramen in ostio fiebat, qua brachium transmitti posset, ad immittendam clavem in claustrum seu seram, ac βάλανον inde extrahendam: quô factô per idem foramen claustrum facile removebatur et ianua patebat. Appuleius l. 4. Tunc itaque sublimis ille Vexillarius noster Lamachus, spectatâ virtutis suae fiduciâ, quâ clavi immittendae foramen sensim immissâ manu claustrum evellere gestiebat. Certe fraudes illae omnes, quas Aeneas in Tacticis narrat admissas ab externis, circa βάλανον eruendam ac dolô evellendam, absque ope βαλανάγρας in plerisque urbium portis, non potuêre admitti, nisi per huiusmodi satis grande foramen supra locum serae τοῦ μοχλοῦ in ostio relictum, per quod foris etiam poterat reserari ian va intus obserata. Hinc si quis modulum balani cepisset, ad eum modulum clave factâ, etiama urbe exclusus vel aedibus,falsâ clave immissâ per foramen,fores facile reserabat: quô modô urbem quandam in Achaia captam, idem memorat Aeneas. Coeterum non in omnibus foribus haec ratio usitata, sed in iis utplurimum, quae in publicum exibant: At conclavium et interiorum domus aliâ methodô claudi firmarique consuevêre, ut videre est supra, ubi de Oppessulandi more. Quarundam vero domorum talem fuisse situm, ut adaperrentibus fores tonitruum intus terribile exsisteret, refert Plin. l. 36. c. 13. quod est de Labyrinthis. Plura vide hanc in rem, apud Salmas. ad solin. p. 926. et seqq. et hic passim. Inprimis supra, in vocibus foras. Ianua etc. uti de investitura per Ostium, suô locô. In Ecclesia Romana ut hoc solum addam, apud Hariulfum in Ghron. Centul. l. 2. c. 10. Ostium seu Ostiolum in ter donaria vel ministeria sacra recen setur; meminit enim ibi Ostiolorum parvorum ex argento et auro gemmisque fabricatorum, ad pedes S. Richarii etc. In veteri Charta apud Car. du Fresne, corrupte legitur Ostrea argentea 2. cum clavi sua. Vide eum in hac voce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.